Gen 5:9
|
Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
|
Gen 5:17
|
Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
|
Gen 5:30
|
Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
|
Gen 17:1
|
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
|
Gen 17:24
|
Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
|
I Reg 4:15
|
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
|
I Par 9:6
|
De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
|
I Esd 2:16
|
Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo.
|
I Esd 2:20
|
Filii Gebbar, nonaginta quinque.
|
I Esd 2:58
|
omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
|
I Esd 8:35
|
Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.
|
II Esd 7:21
|
filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo:
|
II Esd 7:25
|
filii Gabaon, nonaginta quinque:
|
II Esd 7:60
|
Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
|
Tob 14:16
|
Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
|
Ier 52:23
|
Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
|
Ezech 4:5
|
Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israël.
|
Ezech 4:9
|
Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
|
Ezech 41:12
|
Et ædificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem ædificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
|
Dan 12:11
|
Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
|
II Mach 6:24
|
Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,
|
II Mach 8:11
|
statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura.
|
Mt 18:12
|
Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
|
Mt 18:13
|
Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
|
Lc 15:4
|
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
|
Lc 15:7
|
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
|