Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

noluerunt

Num 32:11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me,
Deut 23:4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi:
Idc 20:13 Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum:
IV Reg 17:14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
II Par 33:10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
II Esd 9:17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Iudith 5:7 Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum.
Iudith 10:12 Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
Esth 9:10 Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
Iob 34:27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
Ps 77:10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
Prov 21:7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
Prov 21:25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
Isa 28:12 Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.
Isa 42:24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
Ier 5:3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Ier 8:5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
Ier 11:10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Osee 11:5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
Zach 7:11 Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
I Mach 1:66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt:
Lc 19:27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
Act 7:39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,