Gen 27:46
|
Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
|
II Reg 18:20
|
Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare, filius enim regis est mortuus.
|
Iudith 8:33
|
Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
|
Ezech 18:32
|
Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.
|
Ezech 33:11
|
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini, domus Israël?
|
Mt 15:32
|
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
|
Act 18:15
|
Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.
|
Rom 7:16
|
Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.
|
Rom 7:19
|
Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
|
Rom 7:20
|
Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
|
I Cor 12:1
|
De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
|