Gen 19:17
|
Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
|
Gen 21:17
|
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
|
Gen 26:24
|
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
|
Gen 46:3
|
Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
|
Ex 8:29
|
At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
|
Ex 34:14
|
noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator.
|
Num 1:49
|
Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël:
|
Deut 1:21
|
vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
|
Deut 7:18
|
noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,
|
Deut 31:8
|
Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
|
Ios 1:9
|
Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
|
II Reg 2:22
|
Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
|
II Reg 13:12
|
Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc.
|
II Reg 13:12
|
Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc.
|
II Reg 13:25
|
Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
|
III Reg 2:9
|
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
|
IV Reg 1:13
|
Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
|
IV Reg 4:16
|
dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
|
Tob 4:7
|
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
|
Tob 4:18
|
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
|
Tob 7:14
|
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
|
Tob 10:6
|
Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
|
Iudith 7:20
|
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
|
Iudith 11:1
|
Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi:
|
Esth 15:12
|
Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.
|
Ps 36:8
|
Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris.
|
Ps 102:2
|
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;
|
Ps 118:31
|
Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
|
Prov 23:23
|
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
|
Prov 31:4
|
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
|
Eccles 7:18
|
Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
|
Sap 9:4
|
da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis,
|
Eccli 3:24
|
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
|
Eccli 5:5
|
De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
|
Eccli 7:5
|
Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
|
Eccli 9:19
|
Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
|
Eccli 10:26
|
Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
|
Eccli 10:29
|
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
|
Eccli 18:23
|
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
|
Eccli 19:8
|
Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare:
|
Eccli 19:8
|
Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare:
|
Eccli 28:28
|
Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras.
|
Eccli 31:20
|
Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas.
|
Eccli 31:30
|
Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum.
|
Eccli 32:1
|
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
|
Eccli 32:6
|
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
|
Eccli 35:15
|
Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.
|
Eccli 42:12
|
Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:
|
Eccli 42:12
|
Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:
|
Isa 7:4
|
et dices ad eum: Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ;
|