Esth 12:6
|
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo ejus pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
|
Ps 88:23
|
Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
|
Ps 104:14
|
Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges.
|
Apoc 7:2
|
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari,
|
Apoc 7:3
|
dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
|
Apoc 9:10
|
et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque:
|
Apoc 11:5
|
Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.
|