Ex 4:6
|
Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
|
II Reg 23:20
|
Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
|
I Par 11:22
|
Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos Ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
|
Iob 9:30
|
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ,
|
Iob 38:22
|
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
|
Prov 25:13
|
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
|
Prov 31:21
|
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
|