Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nimiam

Deut 28:56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,
III Reg 7:47 Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.
III Reg 20:13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? Ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias, quia ego sum Dominus.
IV Reg 12:10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quæ inveniebatur in domo Domini:
Esth 1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant,
Iob 31:34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
Sap 10:18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
Sap 13:2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
Dan 11:11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.
Eph 2:4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,