II Reg 23:7
|
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.
|
Iudith 13:22
|
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
|
Iob 16:8
|
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
|
Iob 17:7
|
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
|
Iob 26:7
|
Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
|
Iob 30:15
|
Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
|
Ps 14:4
|
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
|
Ps 38:6
|
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
|
Ps 57:8
|
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
|
Ps 58:9
|
Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.
|
Ps 59:14
|
In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
|
Ps 72:20
|
Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
|
Ps 72:22
|
et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi;
|
Ps 77:59
|
Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
|
Ps 107:14
|
In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
|
Sap 3:17
|
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
|
Sap 4:5
|
Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
|
Sap 9:6
|
Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
|
Isa 30:28
|
Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
|
Isa 34:11
|
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
|
Isa 34:12
|
Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
|
Isa 40:17
|
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
|
Isa 40:22
|
Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
|
Isa 63:18
|
Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
|
Ier 10:24
|
Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
|
Ier 51:58
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
|
Ezech 26:21
|
in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 27:36
|
Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
|
Dan 4:32
|
Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
|
I Mach 1:41
|
Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo; dies testi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.
|
II Mach 7:12
|
ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
|
Mt 5:13
|
Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
|
Act 5:36
|
Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
|
Act 19:27
|
Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia, et orbis colit.
|