II Par 9:20
|
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
|
Esth 3:6
|
et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
|
Iob 30:2
|
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
|
Ps 55:8
|
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
|
Ps 80:15
|
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
|
Ps 89:5
|
quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt.
|
Ps 105:24
|
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
|
Prov 10:20
|
Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
|
Sap 2:2
|
Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
|
Isa 41:24
|
Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est; abominatio est qui elegit vos.
|
Isa 59:4
|
Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere; sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
|
Amos 6:14
|
Qui lætamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
|
II Mach 7:28
|
Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:
|