Iudith 9:10
|
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
|
Prov 4:19
|
Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
|
Eccles 4:17
|
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
|
Eccles 10:15
|
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
|
Sap 12:17
|
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
|
Isa 42:16
|
Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
|
Ion 4:11
|
et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?
|
Zach 7:14
|
Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
|
Lc 11:44
|
Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
|
Io 15:21
|
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
|