Mt 24:42
|
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
|
Mt 24:44
|
Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
|
Mt 25:13
|
Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
|
Mc 13:33
|
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
|
Mc 13:35
|
vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
|
Io 1:26
|
Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
|
Io 4:22
|
Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
|
Io 4:32
|
Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
|
Io 7:28
|
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
|
Io 8:14
|
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
|
Io 9:30
|
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
|
Io 11:49
|
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
|
Rom 11:2
|
non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël:
|
I Cor 6:2
|
an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?
|
I Cor 6:9
|
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
|
I Cor 6:16
|
An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
|
I Cor 6:19
|
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
|
Iac 4:4
|
Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
|