Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nescit

Tob 5:2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
Prov 7:23 donec transfigat sagitta jecur ejus; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
Prov 14:7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Eccles 4:13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
Eccles 9:1 Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Eccli 11:20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
Mc 4:27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
Lc 12:46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
Io 12:35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
Io 15:15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
I Cor 14:16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
I Tim 3:5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
I Io 2:11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.