Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nescis

Eccles 11:5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Eccles 11:6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
Eccli 8:21 Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.
Eccli 33:33 et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.
Isa 40:28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
Isa 48:6 Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
Ier 15:14 Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit.
Ier 33:3 Clama ad me, et exaudiam te: et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
Ezech 32:9 Et irritabo cor populorum multorum: cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
Zach 4:5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
Zach 4:13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
Io 3:8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
Io 13:7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
Io 19:10 Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
Apoc 3:17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.