Ex 5:2
|
At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
|
Ios 2:5
|
cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
|
I Reg 25:11
|
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
|
II Reg 18:29
|
Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.
|
II Esd 2:2
|
Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
|
Ier 1:6
|
Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
|
Dan 8:13
|
Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
|
Dan 14:34
|
Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
|
Mt 25:12
|
At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
|
Mc 14:71
|
Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
|
Lc 22:60
|
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
|
Io 9:25
|
Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
|
Io 20:13
|
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
|
I Cor 1:16
|
Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
|
II Cor 12:2
|
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
|
II Cor 12:2
|
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
|
II Cor 12:3
|
Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
|