Deut 29:26
|
et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi:
|
Idc 14:4
|
Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
|
II Esd 2:16
|
Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judæis et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
|
II Esd 13:24
|
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
|
Ier 44:3
|
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri.
|
Act 19:32
|
alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
|