Ex 32:12
|
Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
|
Ps 7:10
|
Consumetur nequitia peccatorum; et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
|
Sap 17:10
|
Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
|
Eccli 12:10
|
Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius:
|
Eccli 19:20
|
Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.
|
Eccli 25:17
|
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
|
Eccli 34:11
|
Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia.
|
Mt 22:18
|
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?
|
Act 3:26
|
Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
|
Act 8:22
|
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
|
Rom 1:29
|
repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,
|
Eph 4:14
|
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
|