Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nequitiæ

Ps 54:16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
Prov 26:25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
Sap 4:6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
Sap 10:5 Hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
Sap 10:7 quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
Eccli 19:19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.
Eccli 29:10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
Eccli 31:29 Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est.
Osee 9:15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.
Mc 7:22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
I Cor 5:8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Eph 6:12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.