Gen 38:7
|
Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
|
I Reg 16:14
|
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino.
|
Ps 63:6
|
Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
|
Sap 12:10
|
sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
|
Eccli 3:29
|
Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
|
Eccli 6:4
|
Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
|
Eccli 9:1
|
Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
|
Eccli 14:5
|
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
|
Eccli 18:7
|
Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius?
|
Eccli 18:10
|
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
|
Eccli 19:3
|
Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.
|
Eccli 19:7
|
Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.
|
Eccli 20:26
|
Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.
|
Eccli 23:23
|
et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.
|
Eccli 25:23
|
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
|
Eccli 25:31
|
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
|
Eccli 25:34
|
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
|
Eccli 26:10
|
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
|
Eccli 28:23
|
Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus:
|
Eccli 28:28
|
Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras.
|
Eccli 29:26
|
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium.
|
Eccli 29:31
|
Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.
|
Eccli 31:14
|
Memento quoniam malus est oculus nequam.
|
Eccli 37:21
|
Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.
|
Eccli 37:30
|
Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem:
|
Eccli 42:6
|
Super mulierem nequam bonum est signum.
|
Isa 1:4
|
Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum.
|
Isa 9:17
|
Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|
Mt 6:23
|
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
|
Mt 13:38
|
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
|
Mt 18:32
|
Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
|
Mt 20:15
|
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
|
Lc 11:29
|
Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
|
Lc 11:34
|
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
|
Lc 19:22
|
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
|
Lc 23:32
|
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
|
Act 19:12
|
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
|
Act 19:15
|
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
|
Gal 1:4
|
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
|