Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

necessarium

Ex 35:21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Ex 36:5 dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Num 7:7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
IV Reg 12:5 accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
Tob 11:4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
Eccli 3:23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
Eccli 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
II Mach 1:18 Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.
II Mach 9:21 Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere:
Lc 10:42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.
Lc 19:34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
Phil 1:24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
Phil 3:1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Heb 7:11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?