Ex 24:18
|
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
|
Eccli 43:15
|
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.
|
Eccli 43:24
|
Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
|
Eccli 50:6
|
Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet:
|
Ezech 8:11
|
et septuaginta viri de senioribus domus Israël: et Jezonias, filius Saphan, stabat in medio eorum stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulæ de thure consurgebat.
|
Nah 1:3
|
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
|
Soph 1:15
|
Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
|
II Petr 2:17
|
Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
|