Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

navem

Ion 1:3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Act 20:13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Act 20:38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
Act 21:2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
Act 21:6 Et cum valefecissemus invicem ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
Act 27:2 ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
Act 27:6 et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
Act 27:17 Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
Act 27:38 Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
Act 27:39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
Act 27:41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.