Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

natus

Gen 4:26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
Gen 21:5 cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
Gen 44:20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Num 10:30 Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
Deut 23:2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
Ios 5:5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Idc 11:1 Fuit illo Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
Idc 11:2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
Ruth 4:15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
II Reg 6:23 Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.
II Reg 12:14 Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur.
I Par 3:10 Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
I Par 3:13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
I Par 3:16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
I Par 3:21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
I Par 7:25 Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
Iob 3:3 Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo!
Iob 14:1 Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Iob 15:7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
Iob 15:14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
Iob 25:4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
Ps 86:5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
Eccles 4:3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
Eccles 4:14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
Sap 7:3 Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Eccli 7:30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.
Eccli 49:16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra:
Eccli 49:17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi:
Isa 9:6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Ier 20:14 Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta!
Dan 5:31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.
I Mach 2:7 Et dixit Mathathias: Væ mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
Mt 1:16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
Mt 2:1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
Mt 2:2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
Mt 26:24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Mc 14:21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
Lc 2:11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Io 3:8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.
Io 9:19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
Io 9:20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
Io 9:34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
Io 16:21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Act 7:20 Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
Act 22:3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
Act 22:28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
Gal 4:23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
Gal 4:29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
Heb 11:23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.