Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nationibus

Gen 10:5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Lev 25:44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
Deut 4:27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Deut 15:6 Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
Ios 23:1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,
Ios 23:3 vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit:
I Par 16:31 Lætentur cæli, et exultet terra; et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
Tob 3:4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos.
Iudith 3:13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
Iudith 5:22 Nam et ante hos annos cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
Ps 17:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;
Ps 78:10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
Ps 105:27 Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Ps 105:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
Ps 107:4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus;
Ps 109:6 Judicabit in nationibus; implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum,
Ps 149:7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
Sap 10:15 Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.
Isa 5:26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
Osee 8:8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Osee 9:17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.
Ioël 3:2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
I Mach 1:16 et fecerunt sibi præputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum.
II Mach 6:14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
II Mach 13:11 quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi.