Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

natio

Deut 4:7 Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
Sap 12:10 sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
Sap 18:12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
Sap 19:8 per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
Eccli 3:1 Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.