Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

naribus

II Reg 22:9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
IV Reg 19:28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti.
Iob 27:3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
Iob 40:21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
Iob 41:11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
Prov 11:22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
Sap 2:2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
Isa 2:22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.
Isa 37:29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.