III Reg 3:1
|
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
|
IV Reg 12:21
|
Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo.
|
I Par 29:1
|
Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo.
|
Tob 6:17
|
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos.
|
Tob 14:3
|
Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
|
Ier 23:11
|
Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
|
Hab 1:8
|
Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
|
Heb 3:4
|
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
|
Heb 5:1
|
Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:
|
Heb 6:13
|
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
|