Ex 4:11
|
Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?
|
Bar 6:40
|
Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:
|
Mt 9:32
|
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
|
Mc 7:32
|
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
|
Mc 9:16
|
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
|
Lc 11:14
|
Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
|
II Petr 2:16
|
correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
|