Esth 14:9
|
volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
|
Ier 13:23
|
Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.
|
Dan 7:25
|
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
|
Gal 4:20
|
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
|