Deut 20:19
|
Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
|
II Reg 20:15
|
Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba, quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
|
IV Reg 24:10
|
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
|
Prov 12:11
|
Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
|
Isa 34:13
|
Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
|
Ier 48:7
|
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
|
Ezech 26:8
|
Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum.
|
I Mach 10:12
|
Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus quas Bacchides ædificaverat:
|
I Mach 10:36
|
Et ascribantur ex Judæis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni:
|
I Mach 11:18
|
Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
|
I Mach 13:33
|
Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus.
|
II Mach 10:23
|
Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
|