Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

munitionem

Iudith 2:12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Hab 1:10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
Hab 2:1 Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
Zach 9:3 Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
Zach 9:12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
I Mach 4:61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.
I Mach 5:9 Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem.
I Mach 5:11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum.
I Mach 5:29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
I Mach 5:30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
I Mach 6:26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt:
I Mach 6:62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
I Mach 9:50 et ædificaverunt civitates munitas in Judæa, munitionem quæ erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
I Mach 10:11 Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
I Mach 16:8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.