Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mundavit

II Par 34:3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
I Mach 13:47 Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:
I Mach 13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus:
Act 11:9 Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.