Lev 11:36
|
Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
|
Lev 13:58
|
Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.
|
Iudith 12:9
|
Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
|
Ps 18:13
|
Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me;
|
Ps 50:4
|
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
|
Prov 20:11
|
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
|
Prov 30:12
|
generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
|
Sap 15:7
|
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
|
Eccli 38:10
|
Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
|
Dan 7:9
|
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
|
Mal 1:11
|
Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
|
Mt 23:26
|
Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
|
Mt 27:59
|
Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
|
Lc 11:41
|
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
|
Rom 14:20
|
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
|
Tit 1:15
|
Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
|
Heb 10:22
|
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
|
Iac 1:27
|
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
|