Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multiplicavit

Gen 39:5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
Deut 1:10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
Deut 10:22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.
II Reg 22:36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
IV Reg 21:6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
Ps 17:15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
Ezech 23:19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.
Osee 8:11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum.
Osee 8:14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
Osee 10:1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
I Mach 14:15 sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.