Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multiplicata

Ps 48:17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus;
Ps 105:29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
Ezech 16:7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena.
Ezech 31:5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
Ioël 3:13 Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.
I Mach 1:10 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra.
I Mach 1:42 Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum.
I Mach 3:42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem: