Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multiplicat

Iob 12:23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
Iob 35:16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Eccles 10:14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Eccli 6:5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.
Eccli 24:36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis:
Eccli 34:10 Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
Eccli 35:1 Qui conservat legem multiplicat oblationem.
Isa 40:29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
Ezech 21:15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.
Osee 12:1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis init, et oleum in Ægyptum ferebat.
Hab 2:6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?