Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multiplicabo

Gen 16:10 Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.
Gen 17:2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Gen 17:20 Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Gen 22:17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Gen 26:4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
Gen 26:24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Gen 48:4 et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
Ex 7:3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,
Iob 29:18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Ier 30:19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Ier 33:22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.
Bar 2:34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur:
Ezech 36:10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
Ezech 36:29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
Ezech 36:30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
Ezech 36:37 Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
Ezech 37:26 Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
Zach 10:8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
Heb 6:14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.