Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multiplex

Iob 5:25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Iob 8:2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
Iob 11:6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
Ps 67:18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina in sancto.
Sap 7:22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
Ezech 27:27 Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ.
Dan 12:4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.