II Reg 1:4
|
Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
|
I Par 5:22
|
Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
|
II Par 15:3
|
Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
|
II Par 30:5
|
Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
|
II Par 30:13
|
Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:
|
I Esd 3:12
|
Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.
|
Tob 1:23
|
Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
|
Ps 3:3
|
multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
|
Ps 21:13
|
Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
|
Ps 21:17
|
Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
|
Ps 39:4
|
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
|
Ps 55:3
|
Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me.
|
Prov 14:20
|
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
|
Prov 16:8
|
Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
|
Prov 28:2
|
Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
|
Eccles 5:10
|
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
|
Sap 2:10
|
Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis,
|
Eccli 9:9
|
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
|
Eccli 9:11
|
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
|
Eccli 11:13
|
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
|
Eccli 13:26
|
Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum.
|
Eccli 23:9
|
Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa.
|
Eccli 27:1
|
Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
|
Eccli 37:34
|
Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam.
|
Eccli 39:12
|
Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur.
|
Eccli 49:15
|
Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.
|
Isa 2:3
|
et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
|
Isa 52:14
|
Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum,
|
Isa 54:1
|
Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.
|
Ier 12:10
|
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
|
Ier 50:41
|
Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
|
Lam 1:22
|
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
|
Bar 6:46
|
Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii?
|
Ezech 33:24
|
Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem.
|
Ezech 38:6
|
Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
|
Ezech 38:9
|
Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.
|
Ezech 38:15
|
et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, cœtus magnus, et exercitus vehemens.
|
Ezech 47:9
|
Et omnis anima vivens, quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens.
|
Dan 11:14
|
Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
|
Dan 12:2
|
Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
|
Dan 12:10
|
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
|
Amos 8:3
|
Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur; in omni loco projicietur silentium.
|
Zach 8:22
|
Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini.
|
I Mach 1:19
|
et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
|
I Mach 1:45
|
et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
|
I Mach 1:55
|
Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram:
|
I Mach 1:65
|
Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis:
|
I Mach 2:16
|
Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
|
I Mach 2:29
|
Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum:
|
I Mach 2:31
|
Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
|