Ex 9:18
|
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
|
Deut 28:38
|
Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia.
|
II Reg 12:30
|
Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde:
|
III Reg 4:29
|
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
|
II Par 14:14
|
et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
|
II Par 24:11
|
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quæ erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia,
|
II Par 32:29
|
et urbes ædificavit sibi: habebat quippe greges ovium, et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
|
Ps 32:16
|
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
|
Eccli 33:29
|
multam enim malitiam docuit otiositas.
|
Eccli 51:35
|
Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
|
Ier 13:9
|
Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam:
|
Ier 40:12
|
reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messam multam nimis.
|
Amos 7:4
|
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
|
I Mach 3:10
|
Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.
|
I Mach 8:19
|
Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:
|
I Mach 14:7
|
Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazaræ, et Bethsuræ, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
|
II Mach 9:22
|
non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.
|
Mt 13:5
|
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ:
|
Mt 14:14
|
Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
|
Mc 4:5
|
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
|
Mc 6:34
|
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
|
Act 11:26
|
Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
|
Act 19:26
|
et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
|
Act 28:29
|
Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
|
I Tim 3:13
|
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
|
Philem 1:8
|
Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
|