Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mulierum

Ex 38:8 Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi.
Idc 16:27 Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
II Reg 1:26 Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
II Par 28:8 Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam.
I Esd 10:1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
II Esd 8:2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
II Esd 8:3 Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectæ ad librum.
Esth 2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Cant 5:9 CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
Cant 5:17 CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum.
Eccli 10:22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
Eccli 42:12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:
Lam 4:10 JOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Ezech 16:34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
Ezech 16:41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis:
Dan 14:19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
I Mach 1:27 et ingemuerunt principes et seniores; virgines et juvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est.
II Mach 5:13 Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
Mt 11:11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
Lc 7:28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
Lc 23:27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
Act 5:14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
Act 17:12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
Apoc 9:8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant: