Ex 35:22
|
viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
|
Deut 2:34
|
Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam,
|
Deut 20:14
|
absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.
|
Deut 31:12
|
et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
|
Ios 8:35
|
Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
|
I Reg 2:22
|
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli: et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:
|
I Reg 21:4
|
Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
|
I Reg 21:5
|
Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
|
Iudith 13:23
|
Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram.
|
Iudith 15:15
|
Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis, et citharis.
|
Iob 2:10
|
Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es; si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
|
Prov 31:3
|
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
|
Eccli 47:21
|
et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo.
|
Mt 14:21
|
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
|
Mt 28:5
|
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
|
Lc 1:28
|
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
|
Act 1:14
|
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
|
Act 16:13
|
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
|
Apoc 14:4
|
Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:
|