Lev 19:20
|
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
|
Lev 20:18
|
Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
|
I Reg 2:20
|
Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
|
II Reg 3:8
|
Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?
|
Tob 6:8
|
Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
|
Iob 14:1
|
Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
|
Iob 15:14
|
Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
|
Iob 25:4
|
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
|
Iob 31:9
|
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
|
Prov 2:16
|
Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
|
Prov 5:18
|
Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
|
Prov 6:24
|
ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
|
Prov 7:5
|
ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit.
|
Prov 21:9
|
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
|
Prov 21:19
|
Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
|
Prov 25:24
|
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
|
Eccli 7:21
|
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.
|
Eccli 9:8
|
Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
|
Eccli 9:12
|
Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:
|
Eccli 25:11
|
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
|
Eccli 25:23
|
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
|
Eccli 25:33
|
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
|
Eccli 26:9
|
In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
|
Eccli 37:12
|
Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quæ æmulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
|
Eccli 42:13
|
de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
|
Ier 6:11
|
Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
|
Io 4:27
|
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
|
I Cor 11:8
|
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
|
I Cor 11:11
|
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
|
Gal 4:4
|
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
|