Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

moverunt

Deut 10:6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
Iob 42:11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Ps 21:8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Ps 108:25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
Lam 2:15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
I Mach 3:57 Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.
I Mach 4:1 Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte,
II Mach 14:16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.