Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

movere

Ier 14:10 Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
I Mach 10:35 et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
I Mach 15:39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.
II Mach 4:30 Et cum hæc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati.
Mt 23:4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
Lc 6:48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.