Deut 6:8
|
Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
|
Iudith 16:18
|
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
|
Ps 81:5
|
Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ.
|
Ier 46:8
|
Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus.
|
Ezech 26:10
|
Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
|
Ioël 3:16
|
Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
|
Mc 13:25
|
et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
|
Lc 21:26
|
arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:
|