Gen 27:39
|
motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
|
Num 12:15
|
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
|
II Esd 4:1
|
Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos,
|
Ps 12:5
|
nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
|
I Mach 10:74
|
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium:
|
I Mach 13:44
|
Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
|
II Mach 5:3
|
et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.
|
Mt 8:24
|
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
|
Mt 21:29
|
Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
|
Lc 7:13
|
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
|
Lc 10:33
|
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
|
Lc 15:20
|
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
|
Act 4:31
|
Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
|