Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mortuorum

IV Reg 19:35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,
IV Reg 23:14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
II Par 20:25 Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine.
Iob 21:32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
Ps 105:28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
Sap 19:3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
Isa 37:36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Bar 3:4 Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
Ezech 24:17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
II Mach 12:43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
Mt 22:31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
Mt 22:32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Mt 23:27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
Mc 12:27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
Lc 20:38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Act 10:42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
Act 17:32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
Act 23:6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
Act 24:21 nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
Act 26:23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
Rom 1:4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:
Rom 14:9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
I Cor 15:12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
I Cor 15:13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
I Cor 15:21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
I Cor 15:42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
Heb 6:2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
Apoc 1:5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Apoc 11:18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
Apoc 20:5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.