Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mortuo

Gen 26:18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
Gen 36:35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
Gen 36:37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
Gen 36:39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
Gen 50:15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
Ex 1:6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
Lev 19:28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
Lev 22:4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Num 5:2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:
Num 6:11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:
Num 20:29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
Deut 14:1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
Idc 9:55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas:
II Reg 12:21 Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.
IV Reg 8:15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.
I Par 1:51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
Tob 1:18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo:
Eccles 9:4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.
Eccli 7:37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
Eccli 8:8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
Eccli 17:26 Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
Eccli 34:30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
Ier 16:7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.
Bar 6:70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.