Gen 7:22
|
et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
|
Gen 23:2
|
Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
|
Gen 35:8
|
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
|
Gen 38:12
|
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
|
Gen 48:7
|
Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.
|
Num 12:12
|
ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
|
Idc 19:28
|
Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
|
Idc 20:5
|
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
|
I Par 2:19
|
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
|
Ezech 24:18
|
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi.
|
Mt 9:24
|
Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
|
Mc 5:35
|
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?
|
Mc 5:39
|
Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
|
Lc 8:49
|
Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
|
Lc 8:52
|
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.
|
Lc 8:53
|
Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
|
Lc 20:32
|
Novissime omnium mortua est et mulier.
|
I Tim 5:6
|
Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
|
Iac 2:17
|
Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
|
Iac 2:20
|
Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
|
Iac 2:26
|
Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
|
Apoc 8:9
|
et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
|
Apoc 16:3
|
Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari.
|