Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

morti

Deut 21:22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo:
Idc 4:21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
Idc 5:18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.
II Reg 19:28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem?
II Par 32:11 num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame, et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
Esth 4:16 Vade et congrega omnes Judæos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
Iob 30:23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Ps 72:4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Ps 117:18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
Sap 12:20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia:
Eccli 23:15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob.
II Mach 7:14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
Mt 26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
Mt 27:1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
Mc 14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.
Rom 7:5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
I Cor 4:9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
Phil 3:10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: